Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Primus Paralipomenon - 24

Primus Paralipomenon

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 24 24,1Porro filiis Aaron hae partiones erant.

 Filii Aaron: Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar.

Nova Vulgata 24,2Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis; sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar.

Nova Vulgata
24,3Et divisit eos David cum Sadoc de filiis Eleazari et cum Achimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.
Nova Vulgata 24,4Inventique sunt multo plures filii Eleazar secundum capita virorum quam filii Ithamar; divisit igitur eis, hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim, et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.
Nova Vulgata 24,5Porro divisit utrasque inter se familias sortibus; erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar.
Nova Vulgata Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Achimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum: unam familiam pro Eleazar et unam pro Ithamar.

6 Et unam - Lege cum paucis mss Hebraicis, Gr, Syr et Vg we’eḥād; TM we’āḥuz
Nova Vulgata
24,7Exivit autem sors prima Ioiarib, secunda Iedaiae,
Nova Vulgata 24,8tertia Harim, quarta Seorim,
Nova Vulgata 24,9quinta Melchia, sexta Miamin,
Nova Vulgata 24,10septima Accos, octava Abia,
Nova Vulgata 24,11nona Iesua, decima Sechenia,
Nova Vulgata 24,12undecima Eliasib, duodecima Iacim,
Nova Vulgata 24,13tertia decima Hoppha, quarta decima Isbaab,
Nova Vulgata 24,14quinta decima Belga, sexta decima Emmer,
Nova Vulgata 24,15septima decima Hezir, octava decima Aphses,
Nova Vulgata 24,16nona decima Phethahia, vicesima Hezechiel,
Nova Vulgata 24,17vicesima prima Iachin, vicesima secunda Gamul,
Nova Vulgata 24,18vicesima tertia Dalaiau, vicesima quarta Maaziau.

Nova Vulgata
24,19Hae vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut praecepit Dominus, Deus Israel.
Nova Vulgata
24,20Porro filiorum Levi, qui reliqui fuerant: de filiis Amram Subael et de filiis Subael Iehedeia.
Nova Vulgata 24,21De filiis quoque Rohobiae princeps Iesias.
Nova Vulgata 24,22De Isaaritis vero Salomoth; de filiis Salomoth Iahath.
Nova Vulgata De Hebronitis: Ieriau, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus.
23 De Hebronitis - Lege laḥebrōnî (cfr. 23,19); TM ûbenāi (mutilus et corruptus ex laḥebrōni)
Nova Vulgata 24,24Filius Oziel Micha; de filiis Micha Samir;
Nova Vulgata 24,25frater Micha Iesia; de filiis Iesiae Zacharias.
Nova Vulgata Filii Merari: Moholi et Musi. Filii eius: Iaziau et Bani.
26 Filii eius Iaziau et Bani - Lege bānâw ja‛azijjahû ubānî (cfr. 15,18 et Gr bonni); TM benê ja‛azijjahû be
Nova Vulgata Filius Merari: de Iaziau filio suo Soam et Zacchur et Hebri.
27 Soam - Lege šōham; TM wešōham (duplex scriptio w)
Nova Vulgata 24,28Porro de Moholi filius Eleazar, qui non habebat liberos.
Nova Vulgata 24,29Filius vero Cis Ierameel;
Nova Vulgata 24,30filii Musi: Moholi, Eder et Ierimoth.

    Isti filii Levi secundum familias suas.

Nova Vulgata 24,31Ipsi quoque miserunt sortes sicut fratres sui, filii Aaron coram David rege et Sadoc et Achimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores; omnes sors aequaliter dividebat.